lunedì 9 aprile 2012

Castrum monticuli

Non si tratta di Moonticchio Sgarroni, ma di Montecchio (Marche)

Cap. VIII Corradus de Antiochia, castrum Monticuli accedens, ab incolis per proditionem est detentus. Galvanus Lancea, ejus captivitate commotus, oppidum obsidet; sed, hyeme pressus, recedit. Corradus vero, sibi obsequentium opera, libertatem adipiscitur. Interea Corradus de Antiochia comes Albae, regis ejusdem nepos, qui pro capitaneo fuerat destinatus in Marchiam, dum ad castrum Monticuli habitatorum copia et montuosi situs eminentia communitum sub confidentia solita et spe securitatis accederet, fuit ibi cum aliquibus familiaribus suis per incolas loci subita et inopinata proditione detentus. In cujus subsidium ad mandatum regis magno et praepotenti exercitu congregato, Galvanus Lancea, comes Principatus et Fundorum, marescallus regni, socer ejusdem Corradi, cujus cordis intrinseca gravi captio violenta pupugerat, pluribus aliis comitibus, aliisque regni nobilibus sociatus accessit, sicque per eum juxta castrum Monticuli exercitus obsidione firmata, et ingenti depopulatione peracta, ibique protracta mora usque ad urgentissimam hyemis instantiam tempestatis, dimissa quoque in Macerata magna equitum comitiva ad impugnationem Monticuli, et captis quampluribus ipsius regionis nobilibus, qui factionis ejusdem capita dicebantur, dictus Galvanus, et alii de comitiva sua, soluto exercitu, cum castrum ipsum habere non posset, nec mora sua esset ulterius utilis, revertuntur. Contigit autem quod idem Corradus, quem proditores sui ante depopulationis illatae dispendia liberare noluerunt, procurante solertia quorumdam devotorum suorum, qui circa ejus custodiam assistebant, somno vinoque sepultis excubiis, intempestae noctis silentio de carcere compeditus evasit, et, fugientibus custodibus cum eodem, restitutus est beneficio libertatis. Cap. IX Richardus de Aniballis adventum Karoli maturat, qui a Romanis interea senator perpetuus legitur.

Nessun commento: