martedì 4 novembre 2008

Nazarei

Altra ricerca lessicale



***** SENTENTIAE : *****

1

Augustinus Hipponensis - De baptismo

Cl. 0332 , lib. : 7, cap. : 1, par. : 1, pag. : 342, linea : 13  [*]

 si quid autem aliter sensit et quibusdam fratribus collegis que persuasit,

 quod nunc eo quem dilexit reuelante iam cernit, nos longe inpares meritis

 suis ecclesiae tamen **catholicae** auctoritatem, cuius ipse egregium et      

 carissimum membrum est, pro nostra infirmitate sectantes aduersus        

 haereticos uel schismaticos enodemus, quos praecisos ab unitate quam      

 tenuit et arescentes a caritate qua uiguit et elapsos ab humilitate qua  

 stetit tanto amplius inprobat atque condemnat, quanto magis eos nouit ad  

 insidiandum perscrutari uelle quod scripsit et ad pacificandum imitari    

 nolle quod fecit; sicut illi, qui se christianos **nazarenos** uocant et more

 iudaico carnalia praeputia circumcidunt, nati haeretici ex illo errore, in

 quem petrus deuians a paulo reuocatus est, in hoc adhuc usque persistunt.

2

Iohannes Maxentius - Dialogus contra Nestorianos

Cl. 0661 , lib. : 2, cap. : 9, linea : 381

 **Catholicus-**: De iesu **nazareno**, quod deus sit, arbitror me sufficienter,  

 tam ratione quam etiam testimoniis, in superiore sermone docuisse, sed    

 infidelibus totum nihil est.                                              

3

Historia Compostellana

lib. : 1, cap. : 80, linea : 6  [*]

 Verumtamen illi subdole concordationi interfuerant duces et principes,    

 Burgenses, **Nazarei**, Carrionenses, Palentini, Legionenses et alii          

 conplures, quorum maxima pars firma iurisiurandi **cathena** sibi alligata est

 hac conditione, ut si rex Aragonensis V. reginam, ut solitus fuerat,      

 iniuriaret et rumpendo federa pacis pactum inter se et ipsam reginam      

 stabilitum transgredi uideretur, supra dicti proceres atque omnes alii    

 parti regine fauerent et illius iniurias unanimiter ulcisci non          

 differrent, insuper castella, oppida atque omnes suas munitiones in manu  

 regine traderent et mendacem atque periurum Aragonensem regem a regno    

 expellerent; quod si regina illi iniuriosa foret, e conuerso res in      

 contraria uerteretur.                                                    

4

Hugo de Sancto Uictore - Didascalicon de studio legendi

lib. : 4, pag. : 88, linea : 25

 scripserunt et alii **catholici** uiri multa et insignia opera: Athanasius    

 Alexandrinus episcopus, Hilarius Pictauiensis episcopus, Basilius        

 Cappadocenus episcopus, Gregorius Theologus, et Gregorius **Nazianzenus**    

 episcopus, Ambrosius Mediolanensis episcopus, Theophilus Alexandrinus    

 episcopus, Ioannes Constantinopolitanus episcopus, Cyrillus Alexandrinus,

 Leo papa, Proculus, Isidorus Hispalensis, Beda, Cyprianus martyr et      

 Carthaginiensis episcopus, Hieronymus presbyter, Prosper, Origenes, cuius

 scripta nec omnino refutat nec per omnia recipit ecclesia, Orosius,      

 Sedulius, Prudentius, Iuuencus, Arator.                                  

5

Rupertus Tuitiensis - Commentaria in euangelium sancti Iohannis

lib. : 7, pag. : 391, linea : 995

 Vnde diuinitus prouisum non dubitamus ut haec domini causa crucifixi super

 caput eius scripta hebraice graece et latine poneretur : iesus **nazarenus**  

 rex iudaeorum quia maxime tribus istis linguis testimonia sua personat per

 totum orbem **catholica** fides christianorum confessorum.                    

6

Rupertus Tuitiensis - De sancta trinitate et operibus eius

CM 22, lib. : 21, In librum Iudicum, pag. : 1177, linea : 1161

 Iam satis experti fortitudinem samson **nazarei** iam compertam habentes      

 omnipotentiam christi filii dei adhuc tamen ascenderunt philisthim        

 ascenderunt potione cadentes uel casuri iudaei in terram iuda in terram  

 confessionis contra **catholicam** ecclesiam in qua est fides et confessio    

 ueritatis.